Erzbistum Paderborn
.
Erhebung der Propsteikirche zu Brilon
Dekrete vom 14. Dezember 1925 und 12. Januar 1926
in: Erzbistumsarchiv Paderborn, Acta specialia Brilon 1827-1938
####Pius Papa XI.
Ad futuram rei memoriam – Nobis exponendum curavit Venerabilis Frater Paderbornensis Episcopus in urbe, quae vulgo „Brilon“ nuncupatur, vetustissimum et celebrem parochiam extare, quae, olim sub iure Coloniensium Archiepiscoporum, nunc sub dictione Paderbornensis dioecesis est. Cum vero tempore, quo paroecia ipsa Archiepiscopis Coloniensibus subiecta erat, eiusdem parochus decani et archipresbytero titulo ac munere decoratus esset, nunc fideles proceresque civitatis Briloniensis summopere in votis habent, ut curioni suo titulus atque insignis praepositi tribuantur, ad instar ceterorum, qui in eam dioecesi Paderbornensi hoc titulo gaudent, Antistes autem Ipse Nobis optata civium Brilonensium, ad fidelitatem etiam studiumque eorumdem erga catholicam fidem aequo praemio retribuenda, amplissime commendat; quam ob rem precibus ad Nos admotisultro libenterque concedere existimavimus. Auditis itaque V.V. FF. NN. Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Tridentini Concilii decretis interpretandis Praepositis, praesentium Litterarum tenore, Ordinario Paderbornensi committimus, ut, pro suo arbitrio et conscientia, Apostolica Nostra auctoritate, perpetuumque in modum, dictam paroeciam Brilonensem, dioecesis Paderbornensis intra fines, ad PRAEPOSITURAE dignitatem ehevat, illique omnia et singula iura, privilegia, honores praerogativas tribuat, quae in eadem dioecesi ceteris praeposituris competunt de iure; rectores vero paroeciae ipsius nunc et in posterum existentes PRAEPOSITORUM titulo ac privilegiis perpetuum in modum similiter honestet. Contraribus non obstantibus quibuslibet.
[Das Päpstliche Breve erhält den Zusatz:] Auctoritate Nobis delegata ecclesiam paroecialem Brilonensem ad ss. Petrum et Andream ad dignitatem ecclesiae praeposituralis ehevimus et constituimus.