Erzbistum Paderborn
.
Erhebung der Wallfahrtskirche in Werl in den Rang einer Basilica minor
Dekret des Hl. Stuhles vom 16. Oktober 1953
in: KA 96 (1953) 132-133, Nr. 3201#
####Pius PP. XII.
Ad perpetuam rei memoriam.
Quam omnes gentes ex ejusmet vaticinio ferunt laudibus, Virgini Mariae hospitae consecratum Templum, Werlae intra fines archidioecesis Paderbornensis situm, in eorum numerum merito videtur ascribendum, quae a Romanis Pontificibus solent peculiari honore ornari augerique. Nam, licet annis MDCCCCIV – MDCCCCVI sit exaedificatum, tamen vetus usus, ex quo Deiparae cultores Aedem Susatensem „Sanctae Mariae ad pratum“ a saeculo XIII catervatim adibant, in hanc quasi novam sedem fuit translatus, ubi, haud remissa animorum alacritate, etiamnunc viget. Est praeterea hujusce Ecclesiae moles ea ut plura milia capiat Christifidelium, quorum multitudo immensum fere potest, pro re nata, augeri, quandoquidem etiam in Aede vetere, huic Templo contingente, atque in aera ab utraque latere Ecclesiae patente permagna hominum vis, voce electrico invento propagata, sacris valet interesse. Interius autem Templum, in tres alas divisum, structurae genere, quod Romanum recentioris aetatis appellatur, spectabile est, atque haud modica commendatur specie ac venustate. Habent ibi admirationem manus artificum, qui in ara maxima et in parietibus Virginem Deiparam, ejus vitam resque mire ab ea patratas coloribus expressere. Cui etiam sacrae Aedi tres turres, affabre exstructae atque haud parum editae, gravo quoddam decus addunt et ornamentum. Potissima vero habetur Imago Beatae Mariae Virginis, quae saeculo XIII ad artis rationem sculpta, Susatii olim fuit asservata pieque exculta, sed demotis multorum animis ab Ecclesiae Catholicae unitate, in oppidum Werlam anno MDCLXI translata, ubi in templo, quod diximus, perpetuis ornatur obsequiis. Praeterea Sodales Franciscales, quibus Ecclesia est credita, non pauci numero rebus divinis ibi operantur ac munera superna Christifidelibus studiose dilargiuntur. Juvat quoque memorare egregium hoc Simulacrum anno MDCCCCXI, magna adstante populi multitudine, aureo diademate esse redimitum. Est ergo hoc Templum totius amplae archidioecesis Paderbornensis princeps marialis religionis domicilium, ad quod ducenta quinquaginta fere milia hominum pietatis, causa peregrinantium quotannis solent accedere, in quibus etiam Purpurati Patres, Sacrorum Antistites, Optimates et ipse Praeses Consilii Reipublicae moderandae numerantur. Neque praetermittendum est eos, qui proximo bello e suis sedibus deturbati sunt, cives singulis annis Werlam convenire ut Almam Deiparam, gementium solatricem, in tot rebus afflictis, deprecentur. Quo autem sacrae hujus Aedis dignitas magis augeretur atque Christifideles ad impensiorem pietatem erga Dei Genetricem provocarentur, Venerabilis Frater Laurentius Jaeger, Archiepiscopus Paderbornensis, Nos rogavit oravitque ut eam, tot laudibus illustrem, Basilicae Minoris nomine ac jure donaremus. Quibus precibus, a Dilecto Filio Nostro Josepho Sanctae Romanae Ecclesiae Presbytero Cardinali Frings, Archiepiscopo Coloniensi, et Ornatissimo Viro Conrado Adenauer, Consilii Reipublicae Germaniae Occidentalis moderandae Praeside, confirmatis, Nos, cultus marialis propagandi studio imflammati, libenti animo statuimus obsecundare.
Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Ecclesiam, in honorem Beatae Mariae Virginis a visitatione in oppido Werlae, intra fines Paderbornensis archidioecesis, consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adjectis juribus ac privilegiis, quae Tempus eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces jugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; iisque, ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite judicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri si quidem secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.