.
Errichtung der Kirchenprovinz Paderborn
Dekret der Konsistorialkongregation vom 13. August 1930
in: KA 73 (1930) 89-93, Nr. 153, vgl. AAS 23 (1931) 34-41; (vgl. auch Art. 2 Abs. 4 Preußenkonkordat)
#PIUS
Episcopus
servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam
Pastoralis officii Nostri cura et Ecclesiarum omnium sollicitudo a Nobis jugiter postulat ut, quae dominico gregi salubrius pascendo ac facilius regundo prodesse videntur ea sedulo studio praestare satagamus. Ad hoc siquidem assequendum non parum juvat recta dioecesium circumscriptio, quae temporum et locorum adjunctis quam maxime respondeat. Cum itaque inter Apostolicam Sedem et Borussiae Statum solemnis Conventio, seu Concordatum, nuper inita et confirmata sit, qua hierarchia et dioecesium circumscriptio noviter in eodem Statu ordinantur, Nos, quae in ecclesiastici regiminis utilitatem iisdem pactis sancita sunt executioni mandare volentes, additis parvis quibusdam dioecesium finium mutationibus, quae tamen localem animarum curam unire respiciunt, omnibus mature perpensis, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, Apostolicae potestatis plenitudine ea quae sequuntur decernimus et statuimus:
I. In Statu Borussiae, praeter provinciam ecclesiasticam Coloniensem jam exsistentem, duas, ut infra, novas erigimus provincias, Vratislaviensem et Paderbornensem.
II. et III. [auf Abdruck wurde verzichtet]
IV. Nova Provincia ecclesiastica Paderbornensis amplectetur ipsam Paderbornensem Ecclesiam, ad metropolitanae gradum ut infra elevandam, atque suffraganeas sedes Fuldensem et Hildeshiensem.
- Cathedralem Ecclesiam Paderbornensem, Ecclesiae Coloniensi hucusque suffraganeam ac ab ejusdem metropolitico jure, ut supra, avulsam, ad Ecclesiae Metropolitanae gradum et fastigium extollimus cum omnibus juribus, privilegiis, praerogativis, honoribus et insignibus nec non oneribus et obligationibus quae tum Metropolitanis Ecclesiis, tum earum pro tempore Archiepiscopis de jure pertinent. Idcirco Paderbornensi Archiepiscopo concedimus jus crucem ante se ferendi atque pallio ad ss. canonum normas utendi, postquam vero hoc in consistorio expostulatum ac obtentum fuerit. Archidioecesis Paderbornensis territorium ex his quae sequuntur decanatibus efformabitur:
- Anröchte, Arnsberg, Attendorn, Beverungen, Bielefeld, Bigge, Bochum, Borgentreich, Brakel, Brilon, Büren, Castrop-Rauxel, Delbrück, Dessau, Detmold, Dortmund-Altstadt, Dortmund-Nordost, Dortmund-Süd, Dortmund-West, Egeln, Eisleben, Elspe, Gehrden, Gelsenkirchen, Geseke, Hagen (excepta paroecia Langerfeld), Halberstadt, Halle, Hamm, Hattingen (exclusa paroecia Kupferdreh), Herne, Höxter, Iserlohn, Kamen, Letmathe, Lichtenau, Magdeburg, Marsberg, Medebach, Menden, Meschede, Olpe, Oschersleben, Paderborn, Rietberg, Rüthen, Salzkotten, Siegen, Soest, Steinheim, Stendal, Sundern, Waldeck, Wanne-Eickel, Warburg, Wattenscheid, Werl, Wiedenbrück, Witten, Wittenberg, Wormbach.
Capitulum vero Cathedrale Paderbornense ad Capituli Metropolitani honorem et dignitatem extollimus cum omnibus juribus praerogativis et privilegiis, quae Capitulis Metropolitanis sunt propria. - Hildeshiensem Dioecesim, hactenus Apostolicae Sedi immediate subjectam, Metropolitanae Ecclesiae Paderbornensis suffraganeam constituimus, ejusque pro tempore Antistites metropolitico juri Archiepiscopi Paderbornensis obnoxios declaramus. Hujus Dioecesis territorium comprehendet decanatus:
- Bockenem, Borsum, Braunschweig, Detfurth, Duderstadt, Förste, Gieboldehausen, Goslar, Gronau, Hannover, Harburg, Hildesheim, Lindau, Nörten, Peine, Verden; paroeciam Rinteln, et curatias: Obernkirchen et Bad Nenndorf.
Hujus Dioecesis Capitulum Cathedrale quinque Canonicis titularibus in posterum constabit. - Fuldensem Dioecesim, hucusque ecclesiasticae Provinciae Friburgensi subjectam, a metropolitico jure Ecclesiae Friburgensis subtrahimus, et suffraganeam constituimus Metropolitanae Ecclesiae Paderbornensis, ejusque pro tempore Antistites metropolitico juri Archiepiscopi Paderbornensis subjicimus. Ad Fuldensem Dioecesim pertinebunt decanatus:
- Amoeneburg, Beuren, Bischofferode, Eiterfeld, Erfurt, Fritzlar, Fulda, Geisa, Großenlüder, Hanau, Heiligenstadt, Hilders, Hünfeld, Kassel (exclusa paroecia Rinteln cum vicariis: Obernkirchen et Bad Nenndorf), Kirchworbis, Küllstedt, Lengenfeld, Margretenhaun, Neuhof, Nordhausen, Orb, Rustenfelde, Salmünster, Weimar, Weyhers, Wiesenfeld; atque insuper loca: Bergen-Enkheim et Bischofsheim.
Hujus Dioecesis Capitulum Cathedrale quinque Canonicis, titularibus in futurum constituetur.
Hisce itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda deputamus venerabilem Fratrem Caesarem Orsenigo, Archiepiscopum Ptolemaidensem in Lybia, Nuntium Apostolicum in Republica Germanica, eidem propterea tribuentes necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum ac definitive sententiam dicendi de quavis occurrente difficultate vel oppositione in exsecutionis actu quomodolibet oritura et cum onere ad Sacram Congregationem Consistorialem mittendi infra sex menses ab his Litteris acceptis computandos peractae exsecutionis actus authenticum exemplar. (…)