.
Gebietsaustausch zwischen der Erzdiözese Paderborn und den Diözesen Fulda und Hildesheim
Dekret der Bischofskongregation vom 2. März 1995
in: KA 138 (1995) 66, Nr. 72, vgl. auch KA 138 (1995) 73-74, Nr. 77-78
#De finium mutatione
Quo aptius Christiani gregris fidelibus consuleretur atque locorum Antistitum pastoralis actio efficacior redderetur, iuxta normas a Decreto Concilii Oecumenici Vaticani II „Christus Dominus“ n. 23 exaratas, Exc. mi PP.DD. Ioannes Ioachimus Degenhardt, Archiepiscopus Paderbornensis, Ioannes Dyba, Archiepiscopus, Episcopus Fuldensis et Iosephus Homeyer, Episcopus Hildesiensis ab Apostolica Sede enixe expostulaverunt, ut fines circumscriptionum ecclesiasticarum sibi concreditarum aliquantulum immutarentur.
Congregatio pro Episcopis, praehabito favorabili voto Exc.mi P.D. Ludovici Kada, Archiepiscopi tit. Thibicensis et in Germania Apostolici Nuntii, rata huiusmodi immutationem animarum saluti profuturam, vigore specialium facultatum sibi a Summo Pontifice Ioanne Paulo, divina Providentia PP. II, tributarum, oblatas preces accipiendas esse censuit.
Proinde hoc decreto, perinde valituro ac si Apostolicae sub plumbo Litterae datae forent, quae sequuntur statuit:
- a territorio Paderbornensi distrahatur et dioecesi Hildesiensi adiungatur quasi-paroecia, lingua vernacula Hornburg nuncupata, scilicet municipium vulgo Hornburg cum portionibus vulgari sermone dictis Isingerode et Roklum;
- a territorio Fuldensi dismembretur et dioecesi Hildesiensi adnectatur paroecia, lingua vernacula Bad Sachsa nuncupata.
Statuit quoque eadem Congregatio ut, una cum territorio paroeciarum, ecclesiae, oratoria, domus, piae fundationes et quaecumque alia ecclesiastica bona et iura quomodocumque ad illas spectantia dioecesi Hildesiensi adnectantur.
Mandat insuper, ut documenta et acta paroecias dismembratas, clericos, fideles et bona temporalia forte respicientia, a Curiis Paderbornensi et Fuldensi ad Curiam Hildesiensem mittantur.
Quod vero attinet viros laicos apud easdem paroecias adlaborantes, dispositiones, quae ab Ordinariis quorum interest statutae sunt, observentur.
Ad haec perficienda Summus Pontifex deputat memoratum Exc.mum P.D. Ludovicum Kada, necessarias et opportunas eidem tribuens facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad eandem Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.1#
Contrariis quibusvis minime obstantibus.